Arcana Coelestia (Elliott) n. 5885

Previous Number Next Number See English 

5885. `Et dixit, Ego Joseph frater vester': quod significet manifestationem per influxum, constat ex significatione `dicere Ego Joseph frater vester' quod sit manifestatio, ut supra n. 5878; quod per influxum, sequitur, quia internum non aliter agit in externum, {1}et nunc magis cum communicatio interior facta{2}, n. 5883; est {3} manifestatio per influxum, quoad bonum, {2}apperceptio ejus per affectionem veri et est charitas, at quoad verum, est agnitio ejus, et fides. @1 quam per influxum, at manifestatio per influxum non datur antequam$ @2 i est$ @3 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church