Arcana Coelestia (Elliott) n. 5901

Previous Number Next Number See English 

5901. `Sed Deus': quod significet quod Divinum hoc egerit, constat absque explicatione. Quomodo cum his se habet, explicatum est ubi de Josepho quod venditus in Aegyptum, et (t)ibi primum ministraverit in domo Potiphari: quod nempe quia in supremo sensu repraesentabat Dominum, et in sensu inferiore illos qui a Domino regenerantur, scientifica sint prima quae discenda; sunt enim illa ex quibus vera concludenda sunt et in quibus dein vera terminanda; postmodum versus interiora magis fit progressus; haec sunt quae `Josephus' repraesentabat; et quia ita, Divinum fuit quod {1}misit illum illuc. @1 illum in Aegyptum misit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church