Arcana Coelestia (Elliott) n. 5943

Previous Number Next Number See English 

5943. `Et comedetis pingue terrae': quod significet appropriationem boni ibi, constat a significatione `comedere' quod sit communicari, conjungi et appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3832, 4745; et ex significatione `pinguis seu pinguedinis terrae', nempe Aegypti, quod sit bonum in naturali. Quod `pingue' sit caeleste seu bonum, a pluribus locis in Verbo constat; nec modo `pingue' quod in animali, sed etiam `pingue' quod aliunde, sicut `butyrum, oleum'; et quae trahunt aliquid (c)a pingui, etiam quantum trahunt, tantum boni significant, ut `lac, mella, resinae'. [2] Quod`pinguedo' fuerit repraesentativum boni caelestis, ita amoris qui a Domino, constat ex holocaustis et sacrificiis, quod omnis pinguedo adoleretur super altari et quod inde odor quietis Jehovae; tum quod ideo prohibitum fuerit filiis Israelis comedere pinguedinem; ex quibus sicut ex reliquis, manifestum potest esse quod illa quae instituta fuerunt apud Israelitas, repraesentativa fuerint caelestium et spiritualium, et sic quod sancta involverint; alioquin nihil causae ex Divino fuisset in eo quod sacrificaretur omne pingue animalis, et quod id esset odor quietis Jehovae, tum quod prohiberetur esus ejus sicut {1} sanguinis; certe, perquam crasse cogitaretur de Divino, si crederetur quod pinguedo delectaret, ac Jehovah statutum faceret, in quo non intus reconditum esset aliud; (m){2}etiam homo nimis terrestris et corporeus foret, si nihil curaret scire quid per talia significaretur, indicium quod nulla ei affectio sciendi {3}quae sunt Verbi et vitae aeternae.(n) [3] De {4}pinguedine ita apud Mosen, Sumes omnem pinguedinem tegentem intestina, et reticulum super jecore, . . . et pinguedinem super renibus, et adolebis super altari, Exod. xxix 13, 22:

tum Lev. iii 4, 5, 9, 10, 14, 15, iv 8, 9, 19, 26, 31, 35, vii 3, 4: quod etiam `pinguedo pectoris sacrificaretur', Lev. vii 30, 31. Quod id esset `odor quietis Jehovae', {5}ita, Hoc panis igniti Jehovae in odorem quietis, Lev. iii 16: Sparget sacerdos sanguinem super altare Jehovae . . . et offeret pinguedinem in odorem quietis Jehovae, Lev. xvii 6:

et alibi, Pinguedo primogeniti bovis {6}et ovis . . . adolebitur super altari, in odorem quietis Jehovae, Num. xviii 17;

odor quietis' significat gratum ex bono amoris. [4] Quod a filiis Israelis non pinguedo comederetur,{5} Omnis pinguedo Jehovae esto; ideo statutum aeternitatis in generationes vestras, in omnibus habitationibus vestris, ullam pinguedinem aut ullum sanguinem non comedetis, Lev. iii 16, 17: et alibi, Loquere ad filios Israelis, dicendo, Ullam pinguedinem sive bovis, sive ovis, sive caprae, non comedetis; . . . omnis qui comederit pinguedinem de bestia, de qua oblatum fuerit ignitum Jehovae, exscindetur anima comedens e populis suis; nec ullum sanguinem comedetis, Lev. vii 23-26. [5] Holocausta et sacrificia constituebant principale cultus Divini apud populum illum, n. 923, 2180, quare per `holocausta et sacrificia' in genere significatur cultus, et per illa quae sacrificabantur, tum per omnem processum sacrificationis, {7}significatur quale cultus, et per `pinguedinem et ejus adolitionem' ipsissimum caeleste Divinum, quod est bonum amoris a Domino; ut quoque apparet ab his locis: apud Esaiam, Jacob non emisti Mihi argento calamum; et pinguedine sacrificiorum tuorum non implevisti Me; tantum servire fecisti Me per peccata tua, xliii 24;

(m)'non emisti argento calamum' pro quod non {8}comparaveris tibi vera fidei; et `pinguedine sacrificiorum non implevisti Me' pro quod {9}non bonum amoris;(n) [6] apud Davidem, Holocausta pinguium offeram Tibi cum suffimento arietum, Ps. lxvi 15;

`holocausta pinguium' pro cultu ex amore: {10}apud Mosen, Quando dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui pinguedinem sacrificiorum eorum comederunt, biberunt vinum libaminis eorum? Deut. xxxii 37, 38;

hoc a gentilibus diceretur, qui putabant quod dii cibarentur imprimis talibus, nescientes prorsus quod `pinguedo sacrificiorum' esset caeleste seu bonum amoris in cultu, et `vinum libaminis' verum fidei inde, {11}quae afficiebant angelos cum sacrificabatur, et quae ideo mandata ut caelum prope hominem per repraesentativa et correspondentias esset: [7] apud Davidem, Jehovah recordabitur omnium oblationum tuarum, et holocaustum tuum pingue faciet, Ps. xx 4 [A.V. 3];

`holocaustum pingue facere' pro cultum reddere bonum: apud Esaiam, Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, {12}convivium fecum; pinguedinum medullatarum, fecum defecatarum: . . . absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, xxv 6, 8;

`convivium' pro caelo et ibi conjunctione cum angelis per amorem et charitatem, n. 3596, 3832, 5161, `pinguedines' sunt bona amoris et charitatis{13}: apud eundem, Quare appenditis argentum pro eo quod non panis, et laborem vestrum pro eo quod non ad satietatem? attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, {14}et delicietur in pinguedine anima vestra, lv 2:

[8] et apud Jeremiam, Convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo eos e maerore suo; ac implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, xxxi 13, 14; `pinguedo' manifeste pro bono, nam dicitur quod `anima saturabitur', et vocatur `bonum Jehovae', quod non aliud est quam caeleste quod (c)ab Ipso: apud Davidem, Sicut pinguedine et adipe saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. lxiii 6 [A.V. 5];

similiter: apud eundem, Coronasti annum bonitatis Tuae, et orbitae Tuae stillant pinguedine, Ps. lxv 12 [A.V. 11]:

{15}apud eundem, Filii hominis in umbra alarum Tuarum confidunt, implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos, Ps. xxxvi 8, 9:

apud Esaiam, Tunc dabit Jehovah pluviam seminis tui, quo conseres terram, et panem proventus terrae; et erit pingue et opulentum, xxx 23:

[9] apud Johannem, Omnia pinguia et splendida abiverunt, et non amplius invenies ea, Apoc. xviii 14;

de Babylone; `omnia pinguia et splendida abiverunt' pro quod omnia bona amoris et vera fidei: apud Mosen, Sugere fecit {16}eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum filiorum Bashanis et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum, Deut. xxxii 13, 14;

ibi {17}de Antiqua Ecclesia spirituali, cujus varia bona recensentur, {18}et significantur per mel, oleum, butyrum, lac, pinguedinem'. [10] Quia `pinguedo' erat bonum, ideo quoque adjungitur talibus quae non pinguia in se sunt sed usque significant bona, ita `pingue' et `bonum' quasi idem erant; ut in loco allato, pinguedo tritici; similiter apud Davidem, Cibarem eos ex pinguedine tritici, Ps. lxxxi 17 [A.V. 16]:

et alibi, Qui ponit terminum tuum pacem, et pinguedine triticorum satiat te, Ps. cxlvii (x)14:

tum apud Mosen, Omnis pinguedo olei puri, et omnis pinguedo musti et frumenti, quae primitiae, quia Jehovae, data Aharoni sunt, Num. xviii 12. @1 i etiam$ @2 tum$ @3 talia quae Verbi$ @4 pinguedinis sacrificiis$ @5 apud Mosen$ @6 aut$ @7 significabatur$ @8 comparaverit sibi$ @9 nec$ @10 i et$ @11 quod afficiebat. . . quod ideo mandatum$ @12 As Sch but in n. 2341 S has convivium vinorum suavium . . . vinorum defecatorum, in A E n. 252{14} convivium fecum seu vini optimi and in T R n. 708 convivium fecum seu vini suavis$ @13 i convivium fecum, et fecum medullatarum pro caelo et conjunctione cum angelis per vera quae ex bono amoris$ @14 ut$ @15 i pinguedo pro bono caeleste:$ @16 Israelem$ @17 Israel, pro$ @18 d et i quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church