Arcana Coelestia (Elliott) n. 5985

Previous Number Next Number See English 

5985. Subjectum est in quo concentrantur plurium cogitationes et loquelae, et sic plures sistuntur ut unus; et quia subjectum nihil prorsus ex se cogitat aut loquitur sed ex aliis, et aliorum cogitationes et loquelae sistuntur ibi ad vivum, idcirco putant illi qui influunt quod subjectum sit quasi nihil {1}et vix animatum, modo receptivum cogitationis et loquelae illorum; subjectum autem vicissim putat quod non ab aliis sed ex se solo cogitet et loquatur; ita fallaciae ludunt utrinque. Saepius datum est dicere ad subjectum quod is nihil ex se cogitet et loquatur sed ex aliis; et quoque quod alii illi putent subjectum non posse aliquid ex se cogitare et loqui, ita apparere illis sicut in quo nihil vitae a se; quibus auditis is qui fuit subjectum, valde indignatus est; sed ut de veritate convinceretur, loqui datum est cum spiritibus qui influebant, qui tunc fassi dicebant quod subjectum prorsus nihil cogitet et loquatur ex se, et sic quod appareat illis {2}vix ut animatum quoddam. Contigit etiam quondam quod ille qui dicebat subjectum esse nihil, factus sit subjectum, et tunc ceteri dicebant de eo quod is nihil esset, quo maximopere iratus est; sed usque per id instructus {3}quomodo se res habet. @1 aut quoddam inanimatum$ @2 sicut inanimatum$ @3 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church