Arcana Coelestia (Elliott) n. 5991

Previous Number Next Number See English 

5991. Visi mihi sunt spiritus qui dicendi sunt corporei; {1}assurgebant e profundo ad latus plantae pedis dextri; apparuerunt coram visu mei spiritus sicut in crasso corpore; cumque interrogavi quinam essent qui tales, dictum est quod sint illi qui in mundo polluerunt ingenio, et quoque scientiis, et {2}per illa se prorsus confirmaverunt contra Divinum, ita contra illa quae Ecclesiae sunt, et quia sibi plane persuaserunt quod omnia naturae {3}essent, clauserunt sibi plus quam alii interiora, ita illa quae spiritus sunt; inde {4}crasse corporei apparent. (m)Inter illos fuit unus qui cum vixit in mundo, mihi notus; is tunc inter celebratiores fuit propter ingenii dotes et eruditionem; sed haec quae sunt media cogitandi bene de {5}Divinis, (t)fuerunt ei media cogitandi contra illa et {6}sibi persuadendi quod nihil sint, qui enim ingenio et eruditione pollet, is plura quam alii habet, quibus confirmat; inde {7}ille interius fuit obsessus, sed {8}in externa forma apparuit ut civilis et moratus homo.(n) @1 exsurgebant$ @2 se confirmarunt per illa prorsus$ @3 sint$ @4 i tam$ @5 Divino$ @6 i per illa$ @7 etiam$ @8 exterius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church