Arcana Coelestia (Elliott) n. 6012

Previous Number Next Number See English 

6012. `Et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem suum': quod significet quod vera quae spiritualia promoverint verum naturale, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879; et a repraesentatione `Jacobi' quod sit verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3599, 3775, 4009, 4234, 4520, 4538; quod `tulerunt' sit quod promoverint, est quia praedicatur de veris spiritualibus respective ad verum naturale; {1}nec verum naturale aliunde promoveri potest quam a spirituali, nam inde ejus vita (c)ac vis agendi; exinde nunc est quod filii Jacobi hic dicantur `filii Israelis', et Jacob `Jacob'. @1 verum enim naturale non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church