Arcana Coelestia (Elliott) n. 6056

Previous Number Next Number See English 

6056. Dictum est quod homo internus quia prior, subsistere possit absque externo quia posterior, non autem vicissim; nam canon universalis est quod nihil subsistere possit a se sed ex alio et per aliud, consequenter quod nihil teneri {1}possit in forma nisi ex alio et per aliud; quod etiam constare potest a singulis in natura; similiter se habet in homine; homo quoad externum non subsistere potest nisi ex interno et per internum; nec internus homo potest subsistere nisi ex caelo et per caelum; et nec caelum potest subsistere ex se sed ex Domino Qui Solus subsistit ex Se: secundum existentiam et subsistentiam est influxus, nam per influxum subsistunt omnia; at quod per influxum omnia et singula a Domino subsistant, non solum mediate per mundum spiritualem sed etiam immediate tam in mediis quam in ultimis, in sequentibus demonstrabitur. @1 queat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church