Arcana Coelestia (Elliott) n. 6185

Previous Number Next Number See English 

6185. `Et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum': quod significet quod ita fiet {1}ex providentia a Divino, constat ex significatione `facere secundum verbum alicujus' quod sit quod ita fiet; quod addatur `ex providentia a Divino', est quia Abrahamus, Jishakus et Jacobus repraesentabant tria, sed quae unum faciunt; in supremo sensu, in Domino `Abrahamus' repraesentabat Ipsum Divinum, `Jishakus' Divinum Rationale, et `Jacobus' Divinum Naturale, n. 3305 fin., 4615, 6098; et in sensu respectivo apud hominem, intimum quod est bonum caeleste, interius quod est bonum spirituale, et exterius quod est bonum naturale; haec significantur per tres illos in uno sepulcro, quia per `sepulcrum' significatur resurrectio in vitam et regeneratio, n. 2916, 2917, 4621, 5551. @1 I o this here, but see 6188$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church