Arcana Coelestia (Elliott) n. 6199

Previous Number Next Number See English 

6199. Alius spiritus etiam putabat quod is esset ego, usque adeo ut crederet cum loqueretur mecum lingua mea vernacula, quod is loqueretur ex sua, dicens quod illa lingua esset sua; sed ostensum quod lingua spiritibus propria prorsus alia sit, et quod sit lingua universalis omnium, et ex illa influant ideae in meam vernaculam et sic loquantur non ex se sed in me, et quod hoc indicium sit quod non solum in illa quae sunt hominis veniant, sed etiam quod putent illa esse sua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church