Arcana Coelestia (Elliott) n. 6213

Previous Number Next Number See English 

6213. Quod infernum per spiritus suos continue injiciat malum et falsum, et vera ac bona pervertant et exstinguant, et quod Dominus per angelos continue illa avertat, tollat, mitiget, moderetur, per plurium annorum experientiam paene continuam, ita familiare mihi factum est ut ne quidem cogitare queam de aliquo dubio. Sed ut angeli avertere possint influxus ab inferno, erunt vera fidei juncta bono vitae apud hominem in quae influant; haec illis erunt planum in quod operentur. At si homo talia non habet, aufertur ille ab inferno, et tunc Dominus per angelos regit illum quoad externa quae vincula externa vocantur, quae sunt prudentiae propriae ut appareat in externa forma sicut proximi et patriae amans, sed ex causa sui honoris, sui lucri, famae propter illa, timoris poenarum legis, tum mortis; haec sunt vincula externa per quae homo regitur, cum interna quae sunt conscientiae, nulla sunt. Sed externa illa vincula nihil faciunt in altera vita, auferuntur enim ei, et cum ablata sunt, apparet homo qualis intus fuerat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church