Arcana Coelestia (Elliott) n. 6252

Previous Number Next Number See English 

6252. `Filii mei hi quos dedit mihi Deus hic': quod significet quod ab interno in naturali, constat ex repraesentatione `Josephi' cujus filii erant, quod sit internum, de qua n. 6177, 6224; et ex significatione `terrae Aegypti' quae est `hic', quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita naturale. {1} @1 i Aegyptus in proprio sensu significat scientifica, quae quia sunt in naturali, inde etiam significat naturale ubi scientifica, ut 6147.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church