6295. `Etiam hic erit {1}in populum, et etiam hic magnus fiet': quod significet quod verum ex bono etiam augebitur, ita caelestis homo, constat ex significatione `populi' quod sit verum, de qua n. 1259, 1260, 3581, 4619; ex significatione `magnus fieri' quod sit augeri; et ex repraesentatione `Menashis' de quo illa dicuntur, quod sit bonum voluntarii in naturali natum ab interno, de qua n. 6234, 6238, 6267; quod verum ex bono sit caelestis hominis, constat ex illis quae prius de caelesti homine saepe dicta et ostensa sunt; quod nempe caelestis homo sit qui ex voluntario in bono est et inde in vero; et quod distinguatur a spirituali homine in eo quod hic sit ex intellectuali in vero et inde in bono; et quia `Menasheh' est bonum voluntarii, ideo per illum repraesentatur caelestis homo, sed caelestis homo externus seu homo Ecclesiae caelestis externae, nam `Menasheh' est bonum voluntarii in naturali, ita in externo homine; `Josephus' autem est homo Ecclesiae caelestis internae, quia est bonum voluntarii in rationali, ita in interno homine. [2] Paucis etiam dicendum est de vero boni quod est caelestis hominis: verum illud quidem dicitur verum sed est bonum; apud caelestem hominem est bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum; bonum amoris in Dominum est internum ejus, at bonum amoris erga proximum est externum ejus; quapropter qui ab Ecclesia caelesti sunt, in Ecclesiae illius interno sunt qui in amore in Dominum, et in Ecclesiae externo qui in amore erga proximum; bonum hujus amoris, nempe amoris {2}erga proximum apud caelestem hominem, {3}est quod hic vocatur verum boni, et repraesentatur per `Menashen'; caelestis enim homo est talis ut non ratiocinetur ex vero, {4}nec de vero, nam perceptionem ex bono, hoc est, per bonum a Domino, habet quod ita sit vel non ita, n. 202, 337, 2715, 3246, 4448; attamen bonum charitatis apud illum est quod vocatur verum, sed caeleste verum. @1 see p. 546, ftnote 2$ @2 in$ @3 est before apud$ @4 et$