Arcana Coelestia (Elliott) n. 6303

Previous Number Next Number See English 

6303. `Et erit Deus cum vobis': quod significet Providentiam Divinam Domini, constat (c)a significatione `erit Deus cum vobis' quod sit Providentia Divina Domini, nam cum Dominus est cum aliquo, tunc ducit illum et providet ut omnia quae contingunt, sive sint tristia sive laeta, cedant ei ad bonum, hoc est Providentia Divina. Quod dicatur Providentia Domini, est quia dicitur `Deus cum vobis', et per Deum (c)ac per Jehovam in Verbo Dominus intelligitur, non enim est alius Deus praeter Ipsum; est enim Ille Ipse Pater et est Ille Ipse Filius, nam unum sunt; Pater in Ipso est et Ipse in Patre, ut Ipse docet apud Johannem xiv 9-11, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035, 5663.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church