Arcana Coelestia (Elliott) n. 6310

Previous Number Next Number See English 

6310. Interiora hominis distincta sunt secundum gradus per derivationes, secundum illos gradus sunt etiam luces; sensuale internum quod proximum est sensualibus corporis, habet lumen crassissimum; hoc lumen mihi datum est discernere {1} per multam experientiam; et observatum quoties in hoc lumen delapsus fuerim, quod toties obvenerint falsa et mala plurium generum, immo etiam scandalosa contra caelestia et Divina, ac praeterea spurca et foeda; causa est quia hoc lumen dominatur in infernis, ac inferna per id imprimis apud hominem influunt; [2] cum in hoc lumine est homo, est cogitatio ejus {2}fere in (x)simili lumine in quo {3} ejus visus externus, et est tunc paene in corpore; homines qui in hoc lumine sunt, vocandi sunt sensuales, nam non ultra sensualia corporis cogitant quae ultra illa sunt, {4}nec percipiunt nec credunt, solum id credunt quod vident et tangunt. In illo lumine sunt illi qui interiora prorsus non excoluerunt, vivendo in neglectu et contemptu omnium quae rationalia et spiritualia sunt; et in illo lumine sunt imprimis avari et adulteri, tum qui in meris voluptatibus, ac in turpi otio, vixerunt; inde hi {5} spurca cogitant, et de sanctis Ecclesiae saepe scandalosa. @1 i a luminibus interioribus$ @2 paene$ @3 i est$ @4 non$ @5 i vix nisi quam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church