Arcana Coelestia (Elliott) n. 6326

Previous Number Next Number See English 

6326. Erat philosophus inter celebriores et sanos, ante annos aliquot mortuus, cum quo locutus sum de gradibus vitae in homine, dicendo quod homo consistat ex meris formis recipiendi vitam, et quod una forma sit altera interior, sed quod una exstiterit et subsistat ex altera; tum quod inferiore seu exteriore forma soluta usque vivat forma superior seu interior. Porro dictum quod omnes operationes mentis sint variationes formae, quae variationes in purioribus substantiis tali perfectione sunt ut describi nequeant, et quod ideae cogitationis non aliud sint, et quod illae variationes existant secundum mutationes status affectionum. [2]Quam perfectissimae variationes dantur in purioribus formis, quod concludi possit a pulmonibus, qui ad singulas voces loquelae, ac ad singulos sonos cantus, ad singulos motus corporis, et quoque ad singulos status cogitationis et affectionis, se varie plicant et variant formas; quid non interiora quae prae tanto viscere in perfectissimo statu sunt? Philosophus confirmavit, et vovit quod talia ei nota fuissent cum vixit in mundo; et quod mundus philosophica ad tales usus applicaret, et non intenderet nudis vocum formulis, ac litibus de illis, et sic sudaret in pulvere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church