Arcana Coelestia (Elliott) n. 6352

Previous Number Next Number See English 

6352. `Shimeon et Levi fratres': quod significet fidem voluntate et charitatem, hic contrarium quia {1}fidem separatam a charitate, constat a repraesentatione `Shimeonis' quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; et a repraesentatione `Levi' quod sit {2} charitas, de qua n. 3875, 3877, hic autem contrarium {3}quia fidem separatam a charitate, cum enim per `Reubenem' illa fides repraesentatur, ut patet ab illis quae ad vers. 4 explicata sunt, sequitur quod nulla fides voluntate sit, ita nec ulla charitas, quae repraesentantur per `Shimeonem et Levi', sequuntur enim haec in serie a suo principio; quapropter per `Shimeonem' repraesentatur falsum voluntate, et per `Levi' malum actu, haec enim opposita sunt fidei voluntate et charitati; quod haec significentur, patet ex eo quod Shimeon et Levi maledicantur. @1 fides separata$ @2 i amor spiritualis seu$ @3 nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church