Arcana Coelestia (Elliott) n. 6354

Previous Number Next Number See English 

6354. `In secretum eorum ne veniat anima mea': quod significet quod bonum spirituale non scire velit mala quae voluntatis eorum, constat ex repraesentatione `Israelis' qui de se hoc dicit, quod sit bonum spirituale, de qua n. 6340; a significatione `in secretum non veniat' quod sit non scire velle, nempe mala quae voluntatis, quae significantur per `Shimeonem et Levi', n. 6352; `anima mea' dicitur quia per `animam' ibi significatur vita boni, quae est bono spirituali; {1} vita veri quae ei, significatur per `gloriam', de qua nunc sequitur. @1 i at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church