Arcana Coelestia (Elliott) n. 637

Previous Number Next Number See English 

637. Quod 'perdam eos cum terra' significet quod genus humanum periret cum Ecclesia, res se ita habet: si Ecclesia Domini prorsus exstingueretur in tellure, genus humanum nequaquam potuisset esse, sed omnes cum singulis perirent; se habet Ecclesia sicut cor, ut prius dictum; quamdiu cor vivit, circumjacentia viscera et membra possunt vivere; at ut primum cor moritur, omnia et singula quoque moriuntur: Ecclesia Domini in tellure est sicut cor, inde genus humanum, etiam illud quod extra Ecclesiam est, vitam habent; causa ignotissima unicuivis est; sed ut aliquid sciatur, se habet universum genus humanum in tellure, sicut corpus cum ejus partibus, in quo Ecclesia est instar cordis; et nisi Ecclesia foret, cum qua, sicut cum quodam corde, uniretur Dominus per caelum et mundum spirituum, foret disjunctio; et cum disjunctio humani generis a Domino, ilico periret: quae causa est quod a prima creatione hominis semper aliqua Ecclesia fuerit; et, quoties Ecclesia perire incepit, quod usque remanserit apud quosdam. [2] Haec quoque causa fuit Adventus Domini in mundum; nisi ex Divina Ipsius Misericordia venisset, universum genus humanum in hac tellure periisset; nam tunc Ecclesia in extremis fuit et vix aliquid bonum et verum superstes. Quod genus humanum nusquam vivere possit nisi conjunctum sit cum Domino per caelum et mundum spirituum, causa est quia homo in se spectatus multo vilius est brutis; si relinqueretur sibi, rueret in sui et omnium perniciem, nam nihil aliud quam sui et omnium destructionem cupit, ordo ejus foret ut unus alterum amaret sicut semet, sed nunc unusquisque semet amat prae aliis, ita omnes alios odit; at bruta animalia prorsus aliter; eorum ordo est, secundum quem vivunt; ita vivunt prorsus secundum ordinem in quo sunt, homo autem prorsus contra ordinem; quare nisi Dominus ejus misereretur et conjungeret eum Sibi per angelos, nusquam potuisset unum minutum vivere: hoc homo ignorat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church