Arcana Coelestia (Elliott) n. 6436

Previous Number Next Number See English 

6436. `Erunt capiti Josephi': quod significet quod illa quoad interiora, constat ex significatione `capitis' quod sint interiora, quia ibi in principiis suis sunt omnia quae apud hominem; quod interiora sint quae per `caput' significantur, etiam ex correspondentia est, inde `collum' significat intermedium, `corpus' exteriora, et `pedes cum plantis' extima; correspondentia haec est ex eo quod caelum referat Maximum Hominem, caelum intimum ubi regnum caeleste Domini, refert ibi `caput', caelum medium seu secundum ubi regnum spirituale `corpus', et caelum ultimum seu primum `pedes', videatur n. 4938, 4939, 5328, 6292.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church