Arcana Coelestia (Elliott) n. 6466

Previous Number Next Number See English 

6466. Continuatio de Influxu et de Commercio animae et corporis Ad finem capitum praecedentium ostensum est quod utraque vita apud hominem, nempe vita cogitationis et vita voluntatis ejus, influat, {1}e caelo, et hoc per angelos et spiritus qui apud illum; sed quod influat e caelo, intelligendum est quod per caelum a Domino, nam omne vitae apud angelos est a Domino, quod ipsi unanimiter confitentur, sunt {2}etiam in perceptione quod ita sit; et quia omne vitae apud angelos est a Domino, est etiam omne vitae apud hominem a Domino, nam regitur homo per angelos et spiritus in particulari, et per caelum in communi a Domino. @1 i apud illum$ @2 enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church