Arcana Coelestia (Elliott) n. 647

Previous Number Next Number See English 

647. Quod haec talia significent, non potest non unicuique peregrinum et remotissimum apparere, ut quod numeri 'trecenti, et quinquaginta, et triginta' significent reliquias et quidem paucas; tum quod 'longitudo, latitudo et altitudo' significent sanctum, verum et bonum: sed praeter quae dicta et ostensa supra sunt de numeris, ad vers. 3 hujus capitis, quod ibi 'centum et viginti' significent reliquias fidei, etiam constare unicuique potest ex eo quod qui in sensu interna sunt, ut spiritus boni et angeli, extra omnia illa sint quae terrestria: corporea et mere mundana, ita extra omnia quae sunt numerorum et mensurarum, et tamen illis datur a Domino percipere Verbum plene: et quidem prorsus abstracte a talibus; et quia hoc verum, inde manifeste constare potest quod caelestia et spiritualia involvant; quae ita remota sunt a sensu litterae ut ne quidem apparere possit quod talia sint; sicut sunt caelestia et spiritualia omnia et singula; exinde quoque scire potest homo quam vesanum sit velle explorare illa quae sunt fidei per sensualia et scientifica, et non prius credere quam sic illa capiat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church