Arcana Coelestia (Elliott) n. 6524

Previous Number Next Number See English 

6524. `Seniores domus ejus': quod significet quae concordarent cum bono, constat ex significatione `seniorum' quod sint praecipua sapientiae, ita concordantia cum bono, de qua sequitur; et ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 2559, 3652, 3720, 4982. Quod `seniores' sint praecipua sapientiae, est quia `senes' in Verbo significant sapientes, ac in sensu a persona abstracto sapientiam; quoniam `duodecim tribus Israelis' significabant omnia vera et bona in complexu, super illos positi sunt principes et quoque seniores, et per `principes' significabantur primaria vera quae sunt intelligentiae, et per `seniores' praecipua sapientiae, ita quae sunt boni; [2]quod `principes' significent primaria vera quae sunt intelligentiae, videatur n. 1482, 2089, 5044; quod autem `seniores' {1}significarent praecipua sapientiae, et `senes' sapientiam, patet ab his locis: apud Davidem, Extollent Jehovam in congregatione populi, et in consessu senum laudabunt Ipsum, Ps. cvii (x)32, `congregatio populi' pro illis qui sunt in veris quae sunt intelligentiae, nam congregatio praedicatur de veris, n. 6355, {2}et quoque populus, n. (x)1259, 1260, 2928, 3295, 3581; `consessus senum' pro illis qui sunt in bono quod est sapientiae; sapientia enim est vitae, ita boni, intelligentia autem est cognitionum, ita veri, n. 1555: apud eundem, Prae senibus sapiens sum, quia mandata tua custodivi, Ps. cxix 100;

`senes' manifeste pro sapiente: pariter apud Hiobum, In senibus est sapientia, in longitudine dierum intelligentia, xii 12:

apud Mosen, Coram canitie surges, et honorabis facies senis, Lev. xix 32; hoc mandatum est, quia `senes' repraesentabant sapientiam: [3]apud Johannem, Super thronis vidi viginti quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas, Apoc. iv 4;

`seniores' pro illis quae sunt sapientiae, ita quae sunt boni; quod seniores sint illa, patet ex descriptione, quod nempe `sederint super thronis, induti fuerint vestimentis albis, et habuerint coronas aureas super capitibus'; `throni' enim sunt Vera intelligentiae ex bono quod sapientiae, n. 5313, `vestimenta alba' similiter; quod vestimenta sint Vera, n. 1073, 4545, 4763, 5248, 5954, et quod `album' praedicetur de vero, n. 3301, 5319; `coronae aureae super capitibus' sunt bona sapientiae, `aurum' enim est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, et `caput' est caeleste ubi sapientia, n. 4938, 4939, 5328, 6436; (m)sapientes dicuntur qui in tertio seu intimo caelo, ita qui proximi Domino; intelligentes autem qui in medio seu secundo caelo, ita qui non ita prope sunt Domino: [4](n)apud eundem, Omnes angeli steterunt circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, Apoc. vii 11;

`seniores' etiam pro illis quae sunt sapientiae: etiam in sequentibus his locis, apud Esaiam, Efferet se puer contra (x)senem, et contemptus contra honoratum, iii 5:

apud eundem, Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis, et in Hierosolyma, et coram senioribus ejus gloria, xxiv 23:

apud Jeremiam, Sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia quaesiverunt cibum (x)sibi, quo recrearent animam suam, Thren. i 19:

apud eundem, Rex ejus et principes ejus inter gentes, non lex, . . . sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, Thren. ii 9, 10:

apud eundem, Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae, . . . seniores a porta cessarunt, Thren. v 11, 12, 14: apud Ezechielem, Miseria super miseriam veniet, et fama super famam erit, ideo quaerent visionem a propheta, sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit, et princeps induetur stupore, vii 26, 27:

apud Zachariam, Adhuc habitabunt senes mares et mulieres in plateis Hierosolymae, et vir cujus in manu scipio ejus prae multitudine dierum, viii (x)4. Ut `seniores' repraesentarent illa quae sapientiae sunt, sumptum est de spiritu Mosis et datum illis, unde prophetarunt, Num. xi 16 seq. (m)Seniores {3} in opposito sensu pro illis {4}quae contraria sapientiae sunt, Ezech. viii 11, 12.(n) @1 significent$ @2 tum$ @3 i etiam$ @4 qui in contrariis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church