Arcana Coelestia (Elliott) n. 6592

Previous Number Next Number See English 

6592. `Et ascendere facietis ossa mea exhinc': quod significet quod repraesentativum Ecclesiae erit, non Ecclesia quae etiam in interno, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum Ecclesiae, de qua supra n. 6587; et quia per illum repraesentatur internum Ecclesiae, per `ossa ejus' significatur id quod est maxime externum seu ultimum Ecclesiae, {1} ita repraesentativum ejus; nam repraesentativa quae fuerunt in Ecclesia Antiqua, et quoque quae instituta apud posteros Jacobi, erant Ecclesiae {2} ultima, at quae significabant et repraesentabant, erant {3}Ecclesiae interna; haec, nempe interna, significantur per `carnem' in qua spiritus, at illa per `ossa'; inde constare potest qualis Ecclesia est, cum solum est in externis absque internis, quod nempe sit sicut ossea hominis compages absque carne. Quod apud populum Israeliticum et Judaicum non fuerit Ecclesia sed modo Ecclesiae repraesentativum, videatur n. 4281, 4288, 4307, 4500, 4680, 4844, 4847, 4903, 6304; et quod repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institutum fuerit quam postquam prorsus quoad internum vastati fuerint, et quod alioquin profanavissent sancta, n. 4289. @1 i et$ @2 i externa ita$ @3 interiora Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church