Arcana Coelestia (Elliott) n. 6596

Previous Number Next Number See English 

6596. `Et ponebatur in arca in Aegypto': quod significet occultationem in scientificis Ecclesiae, constat ex significatione `arcae' quod sit in quo aliquid reconditur seu occultatur; et ex significatione `Aegypti' quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966; et scientifica Ecclesiae erant eo tempore cognitiones repraesentativorum et significativorum quae fuerunt in Antiqua Ecclesia; in his occultatio interni significatur per illa verba; de occultatione interni Ecclesiae, et inde praeservatione ne laedatur, videatur mox supra n. 6595. Quod `arca' sit in quo aliquid reconditur seu occultatur, constare potest ex `Arca testimonii', quod illa ideo dicta sit arca, quia in illa recondebatur testimonium seu lex.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church