Arcana Coelestia (Elliott) n. 6616

Previous Number Next Number See English 

6616. Quod in una idea tot insint, etiam constare mihi potuit ex eo quod cum audirem spiritus mecum loquentes, solum ex sono vocis loquelae eorum possem percipere num locuti {1}sunt ex simulato, num ex sincero, num ex amico, {2}aut num ex bono amoris; hoc homo videre potest ex vultu alterius, et quoque aliquatenus audire ex loquela ejus; nam cum homo videt vultum erga se laetum, et audit loquelam faventem, appercipere potest num simulatum insit, num dolosum, num hilare ex naturali aut contingente, num verecundum, num amicum, num insanum, et plura; indicium quoque quod cuivis ideae innumerabilia insint. Quando de his cum spiritibus loquutus sum, quidam eorum increduli erant, quare sublati sunt in regionem superiorem et inde mecum locuti, dicebant quod innumera viderent in unaquavis idea cogitationis meae; et sic crediderunt. @1 sint$ @2 vel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church