Arcana Coelestia (Elliott) n. 6623

Previous Number Next Number See English 

6623. Quia tam innumerabilia insunt ideis cogitationis, angeli scire possunt solum ex una voce quae prodit ex cogitatione, qualis spiritus aut qualis homo est; hoc quoque confirmatum est per experientiam; cum solum nominabatur verum, quod factum a spiritibus pluribus successive, audiebatur ilico {1}num durum, num asperum, num molle, {2} num infantile, num carum, num innocens, num plenum, num vacuum, num inibi falsum, num simulatum, num clausum, num apertum, et illa in quo gradu, verbo ipsum quale ideae, et hoc solum in communi, {3}quid non in singularibus quae angeli percipiunt? @1 i non modo$ @2 i sed etiam$ @3 haec angeli percipiunt in singularibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church