Arcana Coelestia (Elliott) n. 6625

Previous Number Next Number See English 

6625. Ex his nunc constare potest quales ideae sunt illorum qui male vivunt et inde male cogitant, quod nempe inibi sint odia, sint (t)vindictae, sint invidiae, sint doli, sint adulteria, sint fastus, sint decora externa simulantia honesti, sint castitates propter apparentiam, sint amicitiae propter honores et lucra et tamen nullae amicitiae, praeter spurca et foeda quae non enuntianda sunt; ac praeterea quod sint aliqua doctrinalia fidei quae patrocinantur cupiditatibus, et nisi id, incredulitates, et quoque subsannationes; haec et talia insunt ideis illorum qui male vivunt, et inde male cogitant. Cum talia insunt, non potest, cum tales in alteram vitam veniunt, quin separentur et removeantur longe e caelo, ubi talia horrori sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church