6633. Quia doctrina charitatis hodie inter res deperditas est et inde doctrina fidei multum a vero abalienata, licet doctrinam illam, ex Divina Domini misericordia, ante singula capita Libri Exodi tradere, ac ita illam Ecclesiae restituere. {1} CAPUT I @1 i Exodi$ 1. Et haec nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum cum Jacobo, vir et domus ejus venerunt. 2. Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah. 3. Jisaschar, Sebulun, et Benjamin. 4. Dan et Naphtali, Gad et Ascher. 5. Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi, septuaginta animae; et Joseph fuit in Aegypto. 6. Et mortuus est Joseph, et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa. 7. Et filii Israelis fructificabantur et producebantur, et multiplicabantur et numerosi facti in valde valde, et impleta terra illis. 8. Et surrexit rex novus super Aegyptum, qui non novit Josephum. 9. Et dixit ad populum suum, Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis. 10. Age, prudentia utamur illi; forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella, et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos; et ascendet e terra. 11. Et posuerunt super illum principes tributorum, propter ut affligere illum oneribus; et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni, Pithom et Raamses. 12. Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur, et ita augebatur; et fastidio affecti propter filios Israelis. 13. Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis in saevitia. 14. Et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi, in luto et in lateribus, et in omni servitio in agro, cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia. 15. Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum, quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah. 16. Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis, si filius ille, et occidetis illum, et si filia illa, et vivat. 17. Et timebant obstetrices DEUM, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, et vivificabant pueros. 18. Et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros? 19. Et dicebant obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres (x)Aegyptiae, Hebraeae, quia viventes illae; antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt. 20. Et benefecit DEUS obstetricibus, et multiplicabuntur populus, et numerosi facti valde. 21. Et fuit, quia timuerunt obstetrices DEUM, et fecit illis domos. 22. Et praecepit Pharao omni populo suo, (x)dicendo, Omnem filium qui nascitur, in flumen projicietis illum, et omnem filiam vivificetis.