Arcana Coelestia (Elliott) n. 6637

Previous Number Next Number See English 

6637. `Haec nomina filiorum Israelis': quod significet quale Ecclesiae, constat ex significatione `nominis' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3421; ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum veri seu bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quia `Israel repraesentat bonum veri seu bonum spirituale ac `filii ejus' vera spiritualia in naturali, ideo `filii Israelis' repraesentant Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex bono spirituali et ex veris inde; qui non est in bono spirituali, hoc est, in bono charitatis {1}, et in veris spiritualibus, hoc est, in veris fidei, non est ab Ecclesia utcumque natus est intra Ecclesiam; totum enim regnum caeleste Domini est in bono amoris et fidei; nisi Ecclesia sit in simili,{2} non potest esse Ecclesia quia non conjuncta cum caelo', nam Ecclesia est regnum Domini in terris {3}. Quod Ecclesia dicatur, non est ex eo quod Verbum ibi sit et quod doctrinalia inde, nec ex eo quod Dominus ibi notus sit et quod sacramenta sint ibi, sed Ecclesia est ex eo quod secundum Verbum seu secundum doctrinam e Verbo vivatur, {4}ac ut doctrina sit norma vitae; qui non tales sunt non ab Ecclesia sunt sed sunt extra illam; et qui in malo vivunt, ita qui contra doctrinam, sunt longius extra Ecclesiam quam gentiles qui prorsus nihil sciunt de Verbo, de Domino, deque sacramentis; nam illi quia sciunt bona et vera Ecclesiae, apud se exstinguunt Ecclesiam, quod Gentiles nequeunt facere quia ignorant illa. Sciendum quoque quod unusquisque qui in bono charitatis et fidei vivit sit Ecclesia, et quod sit regnum Domini; inde etiam vocatur templum, ut et domus Dei; ex illis qui sunt Ecclesiae in particulari, utcumque dissiti sunt, constituitur Ecclesia in communi; hoc nunc est Ecclesia quae per `filios Israelis' hic et in sequentibus {5}intelligitur. @1 i est$ @2 i et sic conjuncta coelo,$ @3 i, et utrumque, tam coelum quam Ecclesia, in simili$ @4 utque$ @5 i in sensu interno$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church