Arcana Coelestia (Elliott) n. 6641

Previous Number Next Number See English 

6641. `Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi': quod significet omnia quae ex vero communi, constat ex significatione `animae' quod in communi sensu sit homo, hic homo Ecclesiae spiritualis; in sensu autem interno est `anima' verum et bonum quia inde homo est homo, n. 6605, 6626; ex significatione `femoris' quod sit amor conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062; et quia `femur' est amor conjugialis, est omnis amor tam caelestis quam spiritualis, n. 3021, 4277, 4280, 4575; inde `egredi femur' significat verum et bonum ex conjugio caelesti, consequenter verum et bonum Ecclesiae, nam haec, cum genuina sunt, ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, nata sunt; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit verum ut et bonum in naturali, sed in communi quia filii ejus {1}sunt vera et bona distincta in illo communi, de qua n. 6637. Quod `Jacob' hic repraesentet {2}vera in communi, est quia agitur de Ecclesia spirituali; haec enim a veris in communi incohat, et per illa introducitur ad suum bonum; nam apud hominem Ecclesiae spiritualis non scitur quid bonum spirituale, {3}ita nec agnoscitur quam per verum; nullam enim perceptionem veri ex bono habet sicut homo Ecclesiae caelestis. @1 significant$ @2 verum$ @3 minus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church