Arcana Coelestia (Elliott) n. 6657

Previous Number Next Number See English 

6657. `Et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos': quod significet quod sic corroborabuntur socii qui malum {1}inferent, constat ex significatione `adjungere se' quod sit corroborari; hostes enim, cum multitudo illis adjungitur, corroborantur; ex significatione `inimicorum' quod sint socii qui commilitant; et ex significatione `pugnare in nos' quod sit malum inferre; cum enim pugnatur contra aliquem, ei malum, quantum non resisti potest, infertur. Cum his ita se habet: est circum unumquemvis hominem et quoque circum unumquemvis spiritum bonum {2},sphaera communis conatuum ab inferno, et sphaera communis conatuum (c)e caelo; sphaera quae ab inferno est sphaera conatuum faciendi malum et perdendi, quae (c)e caelo est sphaera conatuum faciendi bonum et salvandi, videatur n. 6477; hae sphaerae sunt communes, pariter sunt sphaerae particulares circum unumquemvis hominem, sunt enim apud eum spiritus ab inferno, et sunt angeli e caelo, de quibus n. 5846-5866, 5976-5993; inde homo est in aequilibrio, et ei liberum cogitandi volendique malum ac liberum cogitandi volendique bonum. 2 Cum {3}ergo homo Ecclesiae in tentationem venit, quod fit cum is mittitur in suum malum, tunc est pugna circum illum inter spiritus ab inferno et angelos e caelo, n. 3927, 4249, 5036; quae pugna durat quamdiu homo tenetur in suo malo {4};in pugna illa quandoque apparet spiritibus ab inferno quod vincent, et tunc insurgunt; quandoque quod vincentur, et tunc retrahunt se, quapropter tunc timent quod adjungent se plures e caelo contra illos, et sic quod dejicientur in infernum a quo non amplius exibunt, quod etiam fit {5}quando victi sunt; haec sunt quae intelliguntur per praevalentiam si crescit, et quod corroborarentur socii qui malum inferent. 3 Spiritus ab inferno cum pugnant contra angelos, sunt in mundo spirituum, et ibi in statu libero, n. 5852. Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per quod filii Israelis ita infestati et oppressi fuerint ab Aegyptiis et quod quantum infestati sunt, tantum multiplicati sint; et quod Jehovah, hoc est, Dominus, pugnaverit pro illis, et represserit Aegyptios per plagas, et tandem submerserit omnes in mari Suph. @1 inferunt I$ @2 i est$ @3 itaque$ @4 i, haec pugna est, quae significatur$ @5 postquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church