Arcana Coelestia (Elliott) n. 666

Previous Number Next Number See English 

666. Quod 'foedus' nihil aliud significet quam regenerationem et quae regenerationis sunt, constare potest ex Verbo passim ubi Ipse Dominus appellatur 'Foedus,' quia Ipse unicus est Qui regenerat, et Qui ab homine regenerato spectatur, et est Omne in omnibus amoris et fidei: quod Dominus sit ipsum Foedus constat apud Esaiam, Ego Jehovah vocari Te in justitia, et apprehendens manum Tuam, et custodiens Te, et dabo Te in Foedus populi, in lucem gentium, xlii 6;

ubi 'foedus' pro Domino; 'lux gentium' est fides; similiter, cap. xlix 6, 8: apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum,... et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et Angelus foederis, quem vos desideratis; ecce venit,... quis sustinet diem Adventus Ipsius, iii 1, 2;

ubi Dominus appellatur 'Angelus foederis.' Sabbatum appellatur 'foedus aeternum,' Exod. xxxi 16, quia significat Ipsum Dominum; et hominem ab Ipso regeneratum caelestem. [2] Quia Dominus est ipsum Foedus, constat quod foederis sit omne quod conjungit hominem Domino, ita amor et fides, et quae sunt amoris et fidei; illa enim sunt Domini et in illis Dominus, ita ipsum foedus in illis ubi recipiuntur; haec non dantur nisi quam apud regeneratum, apud quem quicquid est Regeneratoris seu Domini, hoc est foederis seu foedus; ut apud Esaiam, Misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, liv 10;

ubi 'misericordia et foedus pacis' est Dominus et quae sunt Domini: apud eundem, Inclinate aurem vestram et ite ad Me, audite et vivat {1} ad vestra, et pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum, ducem et legislatorem populis, {2} lv 3, 4;

ubi 'David' pro Domino; 'foedus aeternitatis' in illis, et per illa, quae sunt Domini, quae intelliguntur per 'ire ad Ipsum,' et 'audire ut vivat anima': [3] apud Jeremiam, Dabo illis cor unum et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus in bonum illis et filiis illorum post illos; feriamque illis foedus saeculi, quod non avertar a post eos, ad benefaciendum Me illis, et timorem Meum dabo in cor illorum, xxxii 39, 40;

pro illis qui regenerandi, tum pro iis quae sunt apud regeneratum, quae sunt 'cor unum, et via una,' hoc est, charitas et fides, quae sunt Domini, ita foederis: apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus pacis; non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum,... quia ii irritum reddiderunt foedus Meum:... sed hoc foedus, quod pangam cum domo Israelis post dies hos,... dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, eroque iis in Deum, et ii erunt Mihi in populum, xxxi 31-33;

manifeste hic explicatur quid 'foedus,' quod sit amor et fides in Dominum, quae apud regenerandum: [4] apud eundem, appellatur amor 'foedus diei,' et fides 'foedus noctis,' xxxiii 20: apud Ezechielem, Ego Jehovah ero illis in Deum, et servus Meus David princeps in medio illorum,... et pangam illis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, et habitabunt in deserto confidenter, et dormient in silvis, xxxiv 24, 25;

ibi manifeste de regeneratione; 'David' pro Domino: apud eundem, David... princeps iis in aeternum; pangam iis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis,... ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, xxxii 25, 26;

ubi similiter de regeneratione; 'David' et 'sanctuarium' pro Domino: apud eundem, Inii foedus tecum,... et fuisti Mihi; et lavi te aquis, et ablui sanguines tuos desuper te, et unxi te oleo, xvi 8, 9, 11;

ubi manifeste pro regeneratione: apud Hosheam, Pangam illis foedus in die illo, cum fera agri et cum avis caelorum et reptili terrae, ii 18;

pro regeneratione; 'fera agri' pro illis quae sunt voluntatis, 'avis caelorum' quae sunt intellectus: apud Davidem, Redemptionem misit populo Suo, praecepit in aeternum foedus Suum, Ps. cxi 9;

pro regeneratione: 'foedus' dicitur quia datur et recipitur. [5] Qui vero non regenerati sunt, seu quod idem est, qui in externis ponunt cultum, et semet et quae cupiunt et cogitant, sicut pro diis aestimant et colunt, et quia separant se a Domino, praedicatur de iis quod 'irritum reddant foedus'; ut apud Jeremiam, Deseruerunt foedus Jehovae Dei sui, et incurvarunt se diis aliis, et serviverunt iis, xxii 9:

apud Mosen, Qui transgrederetur foedus serviendo diis aliis, soli, lunae, exercitui caelorum, lapidaretur, Deut. xvii 2 seq;

'sol' pro amore sui, 'luna' pro principiis falsi, 'exercitus caelorum' pro ipsis falsis. Exinde nunc constat quid 'arca foederis,' in qua testimonium seu foedus, quod Ipse Dominus; quid 'Liber foederis,' quod Ipse Dominus, Exod. xxiv 4-7; (x)xxxiv 27; Deut. iv 13, 23; quid 'Sanguis foederis,' quod Ipse Dominus, Exod. xxiv 6, 8, Qui solus Regenerator; inde 'foedus' ipsa regeneratio. @1 Line 6 below, and n. 3869 have ut vivat.$ @2 I and Sch. have gentibus, so also n. 6804; but Heb. and n. 4197 has populis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church