Arcana Coelestia (Elliott) n. 6666

Previous Number Next Number See English 

6666. `Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis': quod significet subjugationis intentionem, constat ex significatione `servire facere' quod sit subjugatio, hic subjugationis intentio quia in continuo conatu subjugandi sunt, sed nusquam contra bonos praevalent; ex significatione `Aegyptiorum' quod sint scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651; et a significatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua n. 6637; exinde patet quod per `servire fecerunt Aegyptii filios Israelis' significetur subjugationis intentio ab illis qui sunt in scientificis separatis quae contra vera Ecclesiae. 2 Quod subjugationis intentionem attinet, qualis sit apud malos qui ab inferno, etiam {1} scire datum est; talis est illis conatus et intentio {2} subjugandi (c)eos qui in bono et vero sunt, ut non describi queat; utuntur enim omni malitia, omni astu et fraude, omni dolo, (c)et omni crudelitate, quae tanta et talia sunt ut si modo quoad aliquam partem memorarentur, vix: aliquis in mundo potuisset credere, tam astuosa et artificiosa sunt, et quoque tam nefanda; verbo talia sunt ut {3}nequaquam ab ullo homine, ne quidem ab ullo angelo, resisti queant, sed a solo Domino; causa quod talis illis conatus et intentio sit, est quia omne jucundum vitae, ita ipsa vita eorum, in male faciendo consistit; quapropter nihil aliud cogitationes eorum occupat, consequenter nihil aliud {4}intendunt; bonum facere prorsus non possunt quia repugnat; si bonum faciunt, est propter se, ita sibi. 3 Ex talibus (s)inferna (t)hodie augentur immensum, et quod mirum, imprimis ab illis qui intra Ecclesiam sunt, ob astus, dolos, odia, vindictas, {5} adulteria, quae ibi vigent plus quam alibi, nam ibi nunc astus pro ingenioso, et adulteria pro honesto habentur, ac {6}ridentur qui aliter sentiunt; quia ita hodie est intra Ecclesiam, indicium e quod ultimum ejus tempus instet, nam `nisi finis, nulla caro salvaretur,' secundum Domini verba apud Matthaeum xxiv 22; quippe omne malum contagiosum est, (c)ac infectat sicut faex massam, ita tandem omnes.(s) @1 i ab experientia$ @2 i infernorum$ @3 ne hilum$ @4 intendere possunt$ @5 i et$ @6 d ridentur i irridentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church