Arcana Coelestia (Elliott) n. 6669

Previous Number Next Number See English 

6669. `In luto et in lateribus': quod significet propter mala quae invenerunt, et falsa quae finxerunt, constat ex significatione `luti' quod sit bonum, et in opposito sensu malum {1}, de qua sequitur; et ex significatione `laterum' quod sint falsa quae fingunt, de qua n. 1296; de malis et falsis quae infernales inveniunt et fingunt, videatur mox supra n. 6666. Quod `lutum' sit malum ex quo falsum, patet ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, ejiciunt aquae ejus caenum et lutum, lvii 20;

`caenum' pro falso ex quo malum, et `lutum' pro malo ex quo falsum: apud Jeremiam, 2 Immersi sunt in lutum pedes tui, recesserunt retrorsum, xxxviii 22;

`immersi in lutum pedes' pro quod naturale in malum: apud Nahum, Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua; intra in caenum, et calca lutum, repara fornacem latericiam, ibi comedet te ignis, et exscindet te gladius, iii 14, 15;

`calcare lutum' pro {2}ex malo cogitare falsum: apud Habakuk, Dicet, Vae multiplicanti non suum, quousque? et oneranti super se lutum, nonne subito surgent mordentes te? ii 6, 7;

`onerare super se lutum' pro malum: apud Davidem, 3 Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2]:

apud eundem, Submersus sum in luto profundo, nec consistens, veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me: eripe me e luto ne submergar, et e profunditatibus aquarum, et ne absorbeat me profunditas, Ps. lxix 3, [15,] 16 [A.V. 2, 14, 15];

`lutum' pro malo ex quo falsum: apud Esaiam, 4 Venient antistites sicut lutum, et sicut figulus calcat caenum, xli 25 {3}:

`lutum' autem pro bono in his locis: apud Esaiam, Nunc Jehovah Pater noster Tu, nos lutum, et Tu figulus noster, et opus manus Tuae omnes nos, lxiv 7 (A. V. 8];

`lutum' pro homine Ecclesiae qui formatur, ita pro bono fidei per 5 quod homo formatur, hoc est, reformatur {4}: similiter apud Jeremiam, Dixit Jehovah ad Jeremiam, Surge et descende domum figuli, et ibi audire faciam te verba Mea. Descendi itaque in domum figuli, cum ecce ille fecit opus super tabula, sed corruptum est vas quod ille faciens, sicut lutum in manu figuli; et reversus est, et fecit illud vas aliud, quemadmodum rectum fuit, in (x)oculis figuli facere. Tunc factum est verbum Jehovae ad me, dicendo, Num sicut figulus hic non possum facere vobis, domus Israelis? dictum Jehovae: Ecce quemadmodum lutum in manu figuli, sic vos in manu Mea, domus Israelis, xviii 1-6;

`domus Israelis' pro Ecclesia quae formanda, et quia formatio fit per bonum charitatis et verum fidei, et illa significantur per `lutum' et `vas figuli,' ideo propheta jussus est ire {5}in domum figuli; quod {6} non factum nisi per `lutum' et per `vas figuli' illa significata fuerint. 6 Alibi etiam Jehovah seu Dominus vocatur `figulus,' et, homo qui reformatur `lutum', nempe Esai. xxix 15, 16, xlv 9; Hiob x 9, xxxiii 6. Quod Dominus fecerit lutum ex sputo, et inunxerit super oculos caeci nati, et jusserit ut lavaret se in lacu Siloam, et quod inde caecus factus videns, Joh. ix 6, 7, 11, factum erat quia repraesentabatur reformatio hominis qui in ignorantia veri natus est, et quod reformatio fiat per bonum fidei quod est `lutum.' @1 i quod invenirent$ @2 invenire malum$ @3 i, similiter$ @4 i et regeneratur$ @5 ad$ @6 i alioquin$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church