Arcana Coelestia (Elliott) n. 6673

Previous Number Next Number See English 

6673. `Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum': quod significet influxum ex scientificis separatis in naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione `dicere' quod sit influxus, de qua n. 5743, 6291; ex significatione `regis Aegypti' quod sint scientifica separata quae sunt contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651; ex significatione `obstetricum' quod sint naturale, de qua n. (x)4588, 4921; et ex significatione `Hebraearum' quod sint quae Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236; ita quoque vera scientifica quae sunt Ecclesiae. Quod `obstetrices' sint naturale, est quia naturale recipit id quod ab interno influit, et sic quasi obstetricatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church