Arcana Coelestia (Elliott) n. 6675

Previous Number Next Number See English 

6675. `Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis': quod significet apperceptionem influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, constat ex significatione `obstetricari' quod sit receptio boni et veri influentis ab interno in naturale, est enim `obstetrix' naturale quatenus recipit influxum, videatur n. (x)4588, 6673; ex significatione `Hebraearum' quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236; ex significatione `videre' quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et ex significatione `sellarum' quod sint illa in naturali quae recipiunt influentia bona et vera ab interno, ita sunt vera scientifica, nam {1}haec recipiunt; inde patet quod per `in obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis' significetur apperceptio influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, quae in naturali. @1 hic I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church