Arcana Coelestia (Elliott) n. 6686

Previous Number Next Number See English 

6686. `Illae antequam venit ad illas obstetrix, et pepererunt': quod significet quod naturale non sciat antequam illis vita, nempe veris scientificis quae Ecclesiae, constat ex significatione `obstetricis' quod sit naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae, de qua supra n. 6681; et ex significatione `parere' quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 3860, 3868, 3905, 3915, ita quae sunt vitae spiritualis; quod non sciat naturale, significatur per `antequam venit ad illas obstetrix.' Cum hoc, quod naturale non sciat antequam vita veris scientificis, ita se habet: vita veris scientificis in naturali omnis est a bono quod per internum influit; quando bonum influit, prorsus nescit naturale, quia naturale est in obscuro respective; quod in obscuro sit, (r)est ex eo quod sit in luce mundi et inde simul in mundanis, in quae, cum lux caeli influit, fit apperceptio obscura; et quoque ex eo quod in naturali sint communia quae non perceptibilia sunt singularium, nam quo communius aliquid est, eo minus percipit singularia; et {1}inde eo minus percipit contingentia quae apud se existunt; et praeterea in naturali non sunt ipsa bona et vera sed sunt repraesentativa illorum; inde nunc est quod naturale non sciat quando vita veris scientificis, consequenter quando regeneratur, nec quomodo, secundum Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, atque non scis unde venit, ac quo abit; sic est cum omni qui {2}generatur a spiritu, iii 8. Per naturale intelligitur homo externus, qui etiam homo naturalis vocatur. @1 quoque$ @2 regeneratur I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church