Arcana Coelestia (Elliott) n. 6717

Previous Number Next Number See English 

6717. `Et duxit filiam Levi': quod significet conjunctionem cum bono, constat ex significatione `ducere filiam,' nempe in uxorem, quod sit conjunctio; et ex repraesentatione `Levi' quod sit bonum, de qua mox supra n. 6716. Quomodo intelligendum est quod verum, cujus origo ex bono, conjunctum sit cum bono, dicendum: verum quod a Domino insinuatur apud hominem qui regeneratur originem trahit ex bono; bonum {1}primo tempore se non manifestat quia est in interno homine, verum autem se manifestat quia est in externo, et quia internum agit in externum, et non vice versa, n. 6322; est bonum quod agit in verum et hoc suum facit, nam non aliud agnoscit et recipit verum quam bonum; hoc apparet ex affectione veri quae est apud hominem qui regeneratur; ipsa affectio est ex bono, aliunde affectio quae est amoris non venire potest; sed hoc verum quod primo hoc tempore, hoc est, ante regenerationem, recipitur, non est verum {2}genuinum boni, sed est verum doctrinae; nam homo tunc non expendit num verum sit, sed agnoscit quia est doctrinae Ecclesiae; et quamdiu non expendit num verum sit, et inde agnoscit, suum non est, quare nec ei appropriatur; hic status (t)est primus homini qui 2 regeneratur; at cum regeneratus est, tunc bonum se manifestat, imprimis per id quod amet vivere secundum verum quod a se agnoscit esse verum; tunc quia vult verum quod {3}agnoscit, et agit secundum id, appropriatur ei; quia est, non ut prius modo in intellectu, sed etiam in voluntate, et quod in voluntate est, hoc appropriatum est; et quia tunc intellectus unum {4}facit cum voluntate, nam intellectus agnoscit et voluntas facit, est conjunctio utriusque, nempe boni et veri; cum haec conjunctio facta est, tunc sicut ex conjugio, nascuntur continue proles, quae sunt vera et bona cum eorum beatis et jucundis. Hi bini status sunt qui intelliguntur per originem veri ex bono et per conjunctionem eorum. 3 Sed {5}verum quod conjungitur cum bono, quod hic significatur per `ivit vir e domo Levi et duxit filiam Levi,' non est tale verum quod {6}ab homine in primo statu {7}recipitur, nam id est verum doctrinae illius Ecclesiae in qua natus est, sed est ipsum verum, nam agitur in supremo sensu de Domino quomodo Ipse lex Divina quoad Humanum factus est, hujus legis verum est quod intelligitur; quod ejus origo sit bonum, est quia {8}Divinum, quod fuit intimum Domini ac Esse vitae Ipsius, produxit id in Humano Ipsius; ita veri illius conjunctio facta est cum bono, nam Divinum non est nisi quam bonum. @1 tunc$ @2 genuini$ @3 credit$ @4 agit$ @5 hic per verum non intelligitur$ @6 apud hominem$ @7 insinuatur$ @8 Divinum Domini in Humano Ipsius hoc produxit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church