Arcana Coelestia (Elliott) n. 6729

Previous Number Next Number See English 

6729. `Et descendit filia Pharaonis': quod significet religiosum ibi, constat ex significatione `filiae' quod sit affectio veri et boni, et inde Ecclesia, de qua n. 2362, 3963; et in sensu opposito, affectio falsi et mali, et inde religiosum quod ex illis, n. 3024; hic religiosum ex scientificis falsis quia `filia Pharaonis,' per `Pharaonem' enim hic repraesentatur scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683, 6692. Quod per `filias' in Verbo significentur Ecclesiae, constare potest ex perpluribus illis locis ubi Ecclesia vocatur filia Zionis, et filia Hierosolymae; et quoque quod per `filias' significentur plurima gentium religiosa quae falsa, patet quoque ex illis locis ubi illa vocantur filiae, sicut filia Tyri, Ps. xlv 13 [A.V. 12]; filia Edomi, Threni iv 22; filia {1}Chaldaeorum et Babelis, Esai. xlvii 1, 5; Jer. 1 41, 42, li 33; Sach. ii 11: [A.V. 7]; Ps. cxxxvii 8; filia Philistaeorum, Ezech. xvi 27, 57; filia Tharschischi, Esai. xxiii 10; `filia Aegypti' apud Jeremiam, Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti: vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti: pudefacta es filia Aegypti, data in manum populi septentrionis, xlvi 11, 19, 24;

`filia Aegypti' pro affectione ratiocinandi de veris fidei, num ita sit, ex scientificis cum negativum regnat, ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est {2}ut nihil credatur nisi falsum {3}. @1 Moabi, Esai. xvi 2; filia Babelis et filia Chaldaeorum$ @2 quod$ @3 i, ita nihil veri fidei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church