Arcana Coelestia (Elliott) n. 6762

Previous Number Next Number See English 

6762. `Et abscondidit illum in arena': quod significet quod ablegaverit ubi falsa, constat a significatione `abscondere' quod sit ablegare; et a significatione `arenae' quod sit scientificum verum, et in opposito sensu scientificum falsum; quod `arena' id sit, est quia `lapis,' ex quo arena est, significat utrumque, {1} n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426; verum etiam per `arenam' significatur apud Mosen, Sebulon et Jisaschar populos in montem vocabunt, {2}ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 18, 19;

`populos in montem vocare' pro facere ut vera fiant bona, seu fides charitas, `populi' enim sunt vera fidei, `mons' bonum charitatis; `sacrificare sacrificia justitiae' pro cultu ex charitate; `affluentiam maris sugere' pro abundare veris scientificis; `obtecta occultorum arenae' pro scientificorum verorum arcanis; et quia `arena' significat scientificum verum, etiam in opposito sensu significat scientificum falsum, nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, et qualis {3}est sensus oppositus, cognoscitur ex genuino. Cum hoc quod ablegaverit inter falsa quae significantur per `abscondidit illum in arena' ita se habet: spiritus infernales qui in falsis sunt, cum in mundo spirituum fuerunt et ibi destruere conati sunt vera apud illos qui in tentatione sunt, relegantur dein in inferna unde amplius exire nequeunt; hoc per {4}experientias plures mihi scire datum est; tale est quod significatur per relegationem inter falsa {5}. @1 i videatur$ @2 et I$ @3 sit$ @4 vivas experientias$ @5 i, hoc est, inter illos qui in falsis sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church