Arcana Coelestia (Elliott) n. 6766

Previous Number Next Number See English 

6766. `Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos?': quod significet perceptionem quod nondum in vera {1}fidei tantum provectus ut dirimeret discidia intra Ecclesiam, constat ex significatione `dixit' quod sit perceptio, de qua saepius; ex significatione `viri principis' quod sit qui in primariis veris est, ita qui prae aliis in doctrina veri {2}illustratus est; hic {3}intellectus est per `principem' in Ecclesia repraesentativa; inde est (x)quod per `quis posuit te ad virum principem?' significetur quod nondum in vera Ecclesiae tantum provectus; quod `princeps' sit qui in primariis veris, videatur n. 5044; et ex significatione `judicis' quod sit qui dirimit lites seu discidia; hic discidia intra Ecclesiam quia `inter duos viros Hebraeos' per quos significantur illi qui ab Ecclesia. 2 Actum est in sensu supremo de incohamentis legis Divinae in Humano Domini; agitur nunc de progressu {4}illius legis; in sensu autem interno {5}agitur hic de progressu (t)Divini Veri apud hominem qui regeneratur; progressus est talis quod homo primum discernere possit inter falsum et verum, nam ex vero in quo est, videre potest falsum, quia hoc {6} oppositum est; at non potest primo illo tempore dirimere inter vera fidei intra Ecclesiam, {7}ut hoc possit, progressus ulteriores {8}faciet, nam homo successive illustratur; ut manifeste constare potest (c)ab illis qui in aetate adolescentiae et primae juventutis sunt, quod {9}doctrinalia quae Ecclesiae {10}suae, credant ipsa vera esse, et inde falsa dijudicent; sed quod nondum possint dirimere discidia inter illa quae sunt fidei intra Ecclesiam; hoc successive venit; quare etiam homo cui hoc dari potest provectioris aetatis erit, cui interiora intellectus illustrata sunt. @1 n. 6754 had Ecclesiae as below$ @2 eminet$ @3 intelligitur$ @4 ejus, in sensu supremo$ @5 After regeneratur$ @6 i ei$ @7 priusquam$ @8 fecerit$ @9 vera doctrinae$ @10 i vera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church