Arcana Coelestia (Elliott) n. 6769

Previous Number Next Number See English 

6769. `Et timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum': quod significet quod inter scientifica abalienata esset, et nondum in veris, ut tutus, constat ex significatione `timere' quod sit non esse in tuto, tunc enim timor;{1} quod non in tuto, est quia non in veris; nam qui in veris sunt, illi in tuto sunt ubicumque vadunt, etiam si in mediis infernis; {2}quod qui nondum in veris, non in tuto {3}sint, causa est quia non vera communicant cum spiritibus malis {4}; haec significantur per illa verba, quod `timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum,' nempe Aegyptiis, inter quos erat; ut quoque patet a mox sequentibus, quod `audiverit Pharao verbum hoc, et quaesiverit occidere Moschen.' @1 i causa$ @2 at$ @3 sunt, nam non vera seu falsa$ @4 i et conjungunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church