Arcana Coelestia (Elliott) n. 6787

Previous Number Next Number See English 

6787. Vers. 20-22. Et dixit ad filias suas, Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum? vocate illum, et edat panem. Et voluit Moscheh habitare cum viro, et dedit Zipporam filiam suam Moschi. Et peperit filium, et vocavit nomen ejus Gerschom, quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena. `Et dixit ad filias suas' significat cogitationem de sanctis Ecclesiae: `et ubi ille? quare hoc reliquistis virum?' significat quomodo absque illo vero conjungi possent bono Ecclesiae: `vocate illum' significat quod conjungendum: `et edat panem' significat confirmationem in bono: `et voluit Moscheh habitare cum viro' significat quod concordarent: `et dedit Zipporam filiam suam Moschi' significat quod adjunxerit ei bonum suae Ecclesiae: `et peperit filium' significat vera inde: `et vocavit nomen ejus Gerschom' significat quale illorum: `quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena' significat se instructum in veris in Ecclesia non sua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church