Arcana Coelestia (Elliott) n. 6819

Previous Number Next Number See English 

6819. Ast non modo homo in singulari est proximus, sed etiam est homo in plurali; est namque societas minor et major, est patria, est Ecclesia, est regnum Domini, et supra omnes est Dominus; hi sunt proximus, quibus benefaciendum ex charitate. Sunt quoque hi gradus proximi ascendentes; in priore enim gradu est societas plurium quam homo singularis; in priore gradu est patria quam societas; in adhuc priore gradu est Ecclesia; et in adhuc priore gradu est regnum Domini; in supremo autem est Dominus; gradus hi ascendentes sunt sicut gradus scalae in cujus vertice est Dominus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church