Arcana Coelestia (Elliott) n. 6827

Previous Number Next Number See English 

6827. `Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis': quod significet quod lex a Divino instrueret illos qui in vero simplicis boni, et quod `sacerdos Midianis' sit bonum Ecclesiae ubi illi, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6752; in principio autem quoad verum quod legis a Divino, n. 6771, hic vero quoad legem a Divino; ita nominare licet gradus progressionis in Domino antequam quoad Humanum factus est ipsa lex Divina. In toto Verbo in sensu ejus intimo seu supremo agitur de solo Domino deque ejus Humani glorificatione; sed quia intimus {1}seu supremus sensus transcendit intellectum humanum, licet explicare {2} Verbum quoad sensum ejus internum in quo agitur de regno Domini et de Ecclesia et hujus instauratione, tum de hominis Ecclesiae regeneratione a Domino; quod in sensu interno de his agatur, est quia regeneratio hominis {3} est imago repraesentativa glorificationis Domini, videatur n. 3138, 3212, 2 (ax)3245, 3246, 3296, 3490, 4402, 5688; ex significatione `pascere' quod sit instruere, de qua n. 3795, 5201; ex significatione `gregis' quod sit qui discit et ducitur per verum ad bonum charitatis, de qua n. 343, ita `grex' in sensu communi est Ecclesia, n. 3767, 3768, hic Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, qui significantur per `Midianem,' n. 3242, 4756; et ex significatione `soceri' quod sit bonum ex quo ut a patre {4}existit id bonum quod conjunctum est vero, hic vero quod legis a Divino quod repraesentatur per `Moschen,' videatur n. 6793 quale illius boni est `Jethro'; et ex significatione `sacerdotis Midianis' quod sit bonum Ecclesiae ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua n. 6775. Ex his patet quod per `Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis significetur quod lex (c)a Divino instruere illos qui in vero simplicis boni, et quod `sacerdos Midianis' sit bonum {5} Ecclesiae ubi illi. @1 et supremus ille$ @2 i hic$ @3 i Ecclesiae$ @4 After Bonum$ @5 i illius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church