Arcana Coelestia (Elliott) n. 683

Previous Number Next Number See English 

683. Quod 'bis (x)dicitur fecit' involvat utrumque, sciendum quod in Verbo, cumprimis apud Prophetas, una res dupliciter describatur, sicut apud Esaiam, Transivit pace, viam pedibus suis non ivit: quis operatus est et fecit? xli 3, 4;

ubi tamen unum spectat bonum, alterum autem veram; seu unum quae voluntatis, alterum quae intellectus; ita 'transire pace' involvit quae voluntatis; 'viam pedibus non ire' quae intellectus; similiter 'operari' et 'facere': ita conjunguntur in Verbo illa quae sunt voluntatis et intellectus, seu quae sunt amoris et fidei, seu quod idem, caelestia et spiritualia, ut in singulis sit instar conjugii seque referant ad conjugium caeleste: hic similiter, quod vox una repetatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church