Arcana Coelestia (Elliott) n. 6831

Previous Number Next Number See English 

6831. `Et visus angelus Jehovae ad illum': quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione `angeli Jehovae' quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 6280; causa quod Divinum Humanum dicatur `angelus Jehovae,' est quia Jehovah ante Adventum Domini', cum pertransiit caelum, apparuit in forma humana ut angelus, nam totum caelum angelicum refert unum hominem, qui Maximus Homo dicitur, de quo ad finem plurium capitum actum est; quare cum Ipsum Divinum illud pertransiit, in forma humana ut angelus apparuit coram illis cum quibus locutus est; hoc fuit Divinum Humanum Jehovae ante Adventum Domini; Humanum Domini cum Divinum factum, idem est, est enim Dominus Ipse Jehovah in Divino Humano. Quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur `angelus,' videatur n. 6280, et quoque constat ex pluribus locis in Novo Testamento ubi Dominus Se dicit missum a Patre, et `mitti' significat procedere, {1}et missus in lingua Hebraea angelum; quod Dominus Se dicat `missum,' videatur Matth. x 40, xv 24; Marc. ix 37; Luc. iv 43, ix 48, x 16; Joh. iii 17, 34, iv 34, v 23, 24, 36-38, vi 29, 39, 40, 44, 57, vii 16, 18, 28, 29, viii 16, 18, 29, 42, ix 4, x 36, xi 41, 42, xii 44, 45, 49, xiii 20, xiv 24, xvi 5,7, xvii 3, 8, 18, 21, 23, 25. @1 et quoque significat angelicum, nam angelus in Lingua Hebraea est missus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church