Arcana Coelestia (Elliott) n. 6844

Previous Number Next Number See English 

6844. `Detrahe calceos tuos e super pedibus tuis': quod significet quod sensualia, quae sunt externa naturalis, removerentur, constat ex significatione `calceorum' quod sint sensualia quae sunt externa naturalis, de qua n. 1748; et ex significatione `pedum' quod sint naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod `detrahere' sit removere, patet, de sensualibus enim dicitur, {1}nam voces' applicandae sunt suo subjecto de quo agitur, ita detrahi {2} calceis, {3}et removeri {2} sensualibus. Quomodo cum his se habet, dicendum est: quisque videre potest quod `calcei' repraesentent hic aliquid quod non cum Sancto Divino concordaret, et sic quod `detrahere calceos' esset repraesentativum remotionis talium; aliter quid hoc foret Divino, si homo in calceis accederet, vel si nudis plantis, modo {4} interius sit talis ut accedere ad Divinum fide et amore possit; quapropter {5}per `calceos' significantur sensualia, et sensualia, quae sunt externa naturalis, talia sunt ut non una possint esse cum sancte cogitatur de Divino, idcirco quia illo tempore repraesentativa observanda erant, non licuit Moschi ut indutus calceis {6}appropinquare. Quod sensualia, quae {7}externa naturalis sunt, talia sint ut non recipere possint Divinum, causa est quia illa sunt in mundanis, corporeis, et quoque in terrestribus, nam proxime recipiunt illa, inde {8}quae in memoria (c)ex sensualibus sunt trahunt sua a luce et calore mundi, et parum a luce et calore caeli; quapropter {9} ultima sunt quae regenerari possunt, hoc est, aliquid lucis caeli recipere. {10}Exinde est cum homo est in sensualibus illis, et ex illis cogitat quod de Divino non aliter cogitet quam sicut de terrestribus; sique in malo est, quod {11} ex illis {12} prorsus contra Divinum (x)cogitet; quapropter cum homo cogitat de talibus quae sunt fidei et amoris in Deum, si in bono est, elevatur ille a sensualibus quae sunt externa naturalis, {13} versi interiora, consequenter a terrestribus et mundanis propius ad caelesti et spiritualia. 3 Hoc homo nescit, ex causa quia non scit quod apud illum interiora sint distincta ab exterioribus, et quod cogitatio sit interior {14} magis et magis, et quoque exterior, et quia non novit illa, non potest reflectere super illa. Sed videantur quae de cogitatione ex sensualibus {15} prius dicta sunt, quod nempe (c)ii qui cogitant ex illis, perparum sapiant, n. (x)5084, 5089, 5094, 6201, 6310-6312, 6314, 6316, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624: quod (x)elevetur homo a sensualibus {16}, et cum elevatur, in lumen mitius veniat; et quod hoc imprimis fiat illis qui regenerantur, n. 6183, 6313, 6315. Ex his nunc patet quid intelligitur per `exuere calceos e super pedibus.' Quod naturale apud hominem sit externum, medium, et internum, videatur n. 4570, 5118, 5126, 5497, 5649; internum naturale significatur per `pedes,' medium naturale per `plantas,' et externum per `calceos.' @1 i et before nam I voces enim A$ @2 i de$ @3 at$ @4 i homo$ @5 quia$ @6 ulterius accedere$ @7 extrema naturalis sint$ @8 A first had quae ibi sunt, then without deleting S wrote above this quae i memoria$ @9 i etiam$ @10 Inde$ @11 i cum$ @12 i cogitat$ @13 A had ita ab extremis illis, then d ab extremis. Editors are uncertain of S's intentions here.$ @14 i et sit exterior$ @15 i externis$ @16 i illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church