Arcana Coelestia (Elliott) n. 6864

Previous Number Next Number See English 

6864. Et nunc ito, [et] mittam te ad Pharaonem': quod significet Sanctum procedens ab Humano Domini, quo falsa infestantia dissiparentur, constat ex repraesentatione `Moschis' qui iret et qui mittebatur, quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, ita quoad Humanum; nam cum Dominus in mundo fuit, Humanum Suum primum fecit Divinum Verum, quod idem est cum lege Divina; postmodum {1} Humanum Suum prorsus glorificavit et fecit Divinum Bonum; inter Divinum Verum et Divinum Bonum differentia est qualis inter lucem a sole et {2}ignem in sole; ex significatione `mitti' quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, hic sanctum verum; quod sanctum praedicetur de vero, videatur n. 6788; et a repraesentatione `Pharaonis' quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692; additur quod falsa infestantia dissiparentur, nempe a Sancto procedente ab Humano Domini, quia in sequentibus agitur de liberatione filiorum Israelis, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt, a falsis, a quibus liberari nequaquam possunt quam a Sancto quod procedit a Domino; Sanctum enim procedens a Domino non modo dissipat falsa infestantia sed etiam redigit omnia in Divinum ordinem, tam illa quae in caelis sunt quam illa quae in infernis, et (x)facit ut caeli distinctissimi sint secundum bona et inde vera, et quoque quod inferna distinctissima sint secundum mala et inde falsa; et quod mala in opposito sint contra bona, ac falsa contra vera, ut aequilibrium spirituale existat, et nihil non in statu libero sit. @1 i autem$ @2 flammam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church