Arcana Coelestia (Elliott) n. 6935

Previous Number Next Number See English 

6935. Finis declarat quomodo quisque sibi proximus erit, ac sibi primum consulet; si finis sit ut ditescat prae aliis, solum divitiarum causa, vel voluptatis causa, vel eminentiae causa, et similium, est finis malus; quare qui ex tali fine credit se proximum esse sibi nocet sibi in aeternum; at si finis sit ut opes sibi comparet necessitatum vitae causa pro se et pro suis, ut in statu sit bonum faciendi secundum praecepta doctrinae charitatis, is sibi in aeternum consulit. Ipse finis facit hominem, nam finis est amor illius; quisque enim pro fine habet quod amat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church